- MESSIA Dea
- MESSIA Deaa messe, apud Tertullian. de Spectac. Delphinas Neptuno vomunt columnae: Sessias a sementationibus: Messias, a messibus: Tutelinas a tutelis fructuum sustinent; ubi loquitur de columnis, quae Dearum harum simulacra, in Circo, sustinebant. Numero multitudinis autem istarum nomina enuntiat, veluti innuens, tot Deas esse Sessias, quot sationes: tot Messias, quot messes in diversis locis orbis universi fierent, etc. Aliter cadem Segesta vel Segetia dicitur, a segetibus. Vide Salmas. ad Solin. p. 912. Petiisse autem Messes opimas a Diis suis Ethnicos, etiam Arnob. testis est adu. Gent. l. 6. Et prolixe Ovidius, huius rei curam Diis suis illi (ut rebatur) praesectis his verbis commendat, Fast. l. 1. sub finem.v. 677.Frugibus immensis avidos satiate colonos,Ut capiant cultûs praemia digna suis.Vos date perpetuos teneris sementibus auctus,Nec nova per gelidas usta sit herba nives.Cum serimus; caelum ventis aperite serenis:Cum latet; aethereâ spargite semen aquâ.Neve graves cultis, Cerealia dona, cavete,Agmine laesuro depopulentur aves.—— Crescat semen rubiginis expers,Nec vitio caeli palleat aegra seges.Et neque deficiat macie, neque pinguior aequôDivitiis pereat luxuriosa suis.Et careant loliis oculos vitiantibus agri,Nec sterilis cultô surgat avena solô.Triticeos fetus, passuraque farra bis ignem,Hordeaque ingenti foenore reddat, ager!Vide quoque infra in voce Pentecoste, it. Praemetium et Primitiae, ut et ubi de Veter. Cantilenis, Feriis, ac vocc Iulus, et Lytiersa, it. Quercus, Saturnus, Tabernac. festum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.